- PETILIA
- PETILIAPlinio, l. 3. c. 10. Ptolemaeo, ac Stephano, Magnae Graeciae urbs, non procul a Lacinio promuntorio; a Philoctete condita, ἀπὸ τοῦ πέτεςθαι, ut volunt, i. e. a volando, quod ex volatu avium sumptô auguriô, ibi futurae urbi locus sit delectus, inter Siberinam ad Ortum 9. mill pass. et Tabernam ad Occasum 10. 12. milliar. ab ora Sinus Scyllacei in Boream, uti 6. ab urbe Belcastro, quae ex eius ruinis crevit, 90. fere in Caeciam a Policastro, urbe Lucaniae, sed L. Holstenio Petilia fuit, ubi nunc Strongoli, urbs Episcopalis Calabriae. Virg. Aen. l. 3. v. 402.Parva Philoctetae subnixa Petilia muro.Πετηλία Straboni. Nic. Lloyd. Vide Petehia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.